8) Ne tantum novitatis et inopinati tuam in meditationem congeras, ut nova rerum et cogitationum frequentia ac constipatione tollatur omnis ille iucundus eleganter cogitatorum color, quo subito potius fusa, naturalique facilitate fluentia videantur nunc demum, quo ponuntur, tempore, quam multo cum sudore iam ante excussa per artem et longos labores ingenio, velut Minerva Iovis capiti. Tunc enim nimia novitate suspecta redditur novitas, et acute dictum unum vel alterum si placuit, ut novum, decem uno halitu effata vetera credimus et praeparata. §. 788. Pleraque gratiora sunt, si inventa subito, nec domo allata, sed inter dicendum ex ipsa re nata videantur. Unde illa non iniucunda schemata: paene excidit mihi, et: fugerat me, et: bene admones, Quint. IIII. 5. Hinc diiudica to rem verba honoris coram loquentium et gratiarum actiones pro praesenti beneficio tamen domi praeparatas afferentium non solum, sed etiam palam legentium, ne quis nesciat, se iam gratias egisse voti nondum compotes.