In primis autem amabilem suis novitatem conciliaturus omni ope caveat, 9) ne facile nova omnia et inaudita se prolaturum spondeat, qualia promissa plerumque relinquenda sunt circumforaneae circulatorum eloquentiae. Quum enim propter ἔξοχον necessarium sit nota miscere incognitis, §. 819. periculosum est, non sine specie saltim arrogantiae totalem utilium rerum ignorantiam, in qua huc usque versati sint, non ita tecte suis obiectis primariis spectatoribus exprobrare, et simul offensos erigere in tot sui iudices criticosque severiores, qui primo secum:
Quid dignum tanto feret hic promissor hiatu?
et dein, si vere ἔξοχον neglexeris, magna cum verisimilitudine queant reprehendere non stetisse promissis, qui novis suis multa ante cognita intexuerit. Quid autem, si quis inter eos minus tibi forte cognitus adsit, qui, vel ex veritate rei, vel saltim in poenam visae arrogantiae, non sine verisimilitudine, queat omnino, plausus loco, tibi regerere, se iam ista dudum novisse melius omnia, quam a te prolata sint?