Table of contents / Top-level index / Volume II

§ 829

Praesentium cogitationum in primariis §. 113, 177, 423, 614. quintam numeramus, §. 22. certudinem sensitivam, analogo rationis etiam obtinendam veritatis et verisimilitudinis conscientiam et lucem, PERSUASIONEM, sed AESTHETICAM, §. 22. M. §. 531. Haec enim etiamsi nonnunquam simul impulsionem ad agendum et incitationem involvat: habet tamen et in theoreticis locum, et singula probe perpensuris cum fructu distinguetur a vita cognitionis in sequentibus animadvertenda, cuius est conditio antecedens persuasio, quae nonnunquam pro consequente ponitur, §. 796.