Table of contents / Top-level index / Volume II

§ 830

Plato tantum apud Dionysium auctoritate potuit, valuitque eloquentia, ut persuaserit tyrannidis finem facere, libertatemque reddere Syracusanis. Persuasio aderat, §. 829. quanquam Dionysius, ab hac voluntate deterritus Philisti consilio, aliquanto crudelior esse coepit. Corn. in Dione. Persuasionem aliqui nunc logici dicunt erroneam certitudinis opinionem, eum animi statum, quo nos certos per errorem putamus. Ex qua vocabulorum ambiguitate, sunt, qui sibi fenestram aperiunt, orationem ad persuadendum idoneam omnem lenociniis potius et fuco, §. 688. quam veris accensendi venustatibus. Neque negandum est errore descripto laborantes persuasos non raro dici. Sic apud Ciceronem de nat. deorum I. 61. Cotta, ipse pontifex, qui ceremonias religionesque publicas sanctissime tuendas arbitratur, is hoc, quod primum est, esse deos, persuaderi sibi, non opinione solum, sed etiam ad veritatem plane velit. Pari ratione Virg.

<p>Nec tibi iam prudens quisquam persuadeat auctor</p>
<p>Tellurem Borea rigidam spirante movere,</p>

Georg. II. 316. Si in anteacta vita aliquae turpitudines erunt: aut falso venisse in eam existimationem dicentur, aut ex aliquorum invidia, aut obtrectatione, aut falsa opinione, aut imprudentiae, necessitudini, persuasioni, adolescentiae; aut alicui non malitiosae animi affectioni tribuentur, Cic. de Inv. II. 37. Heic etiam persuasioni sinistrum esse significatum quis negaverit?