Table of contents / Top-level index / Volume II

§ 831

Idem tamen Cicero l. 6. officium oratoriae facultatis dicit, dicere apposite ad persuasionem, finem, dictione persuadere, illius nempe facultatis oratoriae, cui moderatrix omnium rerum praesto sit sapientia, 4. sane non ferens scopum alterius errorem. Quis autem non videt hic Ciceronem in ultimo loco persuasionem veram intendere, qualis illa de qua Horatius Serm. I. 6. 8.

<p>persuade hoc tibi vere,</p>
<p>Ante potestatem Tulli, atque ignobile regnum,</p>
<p>Multos saepe viros nullis maioribus ortos</p>
<p>Et vixisse probos, amplis et honoribus auctos.</p>