Quam autem in primo §. 831. citato loco persuasionem adolescentiae vocaverat Cicero, huius exemplum Quintilianus habet II. 4. ex extemporali garrulitate derivans parentum imperitorum inane gaudium, adolescentibus autem contemtum operis, inverecundam frontem, consuetudinem pessime dicendi, malarum exercitationem, et, quod magnos quoque profectus frequenter perdiderit, arrogantem de se persuasionem. Neque melior est persuasio, de qua l. 1. Nihil, inquit, peius est iis, qui paullulum aliquid ultra primas litteras progressi falsam sibi scientiae persuasionem induerunt. Habemus itaque facilem viam ambiguitatis tollendae. Conscientia veritatis distincta, convictio est; indistincta et sensitiva, persuasio. Haec indistincta veritatis conscientia est, quemadmodum omnis cognitio, vel vera, vera persuasio, §. 831. vel falsa, falsa persuasio.