Table of contents / Top-level index / Volume II

§ 833

Persuasio generatim est phaenomenon animae, quo se veritatem appercipere putat, sicuti viator novam

videt, aut vidisse putat per nubila lunam.

De hac Quintilianus I. 2. quando negat esse dissimulandum, nonnullos esse, qui ab hoc prope publico more, praeceptores publicos adeundi, privata persuasione dissentiant. Nunc enim ponit hanc persuasionem tantum, ut constantem usu et experientia. Dein demum examinaturus, an vera sit, an falsa, §. 832. Quando vero per hoc examen scholas publicas vitantium haerere aut languescere mentem, aut quendam velut in opaco situm ducere, aut contra tumescere inani persuasione asserit, non persuasionis simpliciter, sed definite et accuratius inanis i. e. falsae persuasionis meminit, §. 832.