Table of contents / Top-level index / Volume II

§ 834

Perlegenti Quintiliani II. 15. apparebit, quot controversias evitemus et ictus per latus rhetorices aestheticam etiam vel vim, vel scientiam, vel usum, vel artem petentes, exigua corporis declinatione, quando non generatim persuasionem, §. 833. sed aestheticam a pulcre cogitaturis postulamus, §. 829. nec hanc solam solius rhetorices finem, sed in finibus primariis omnium venustius cogitandorum constituimus, §. 5. Nec rhetorica, nec eius mater aesthetica, pravitas quaedam artis est, i. e. κακοτεχνία, dum utraque sit opifex persuadendi, πειθοῦς δημιουργός, ac, si liceat cum Ennio canere,

Suadae medulla.

Aesthetica, quam minus inadaequate, ac Plato rhetoricen, describas, nec, ut Plato, non artem, sed peritiam verum et peritiam, et artem quandam gratiae ac voluptatis, §. 1. non qualemcunque persuasionem fabricatur, sed, quae se deceat, bonam, et vere elegantem, nec est, quam Athenaeus rhetoricen dicit, ars fallendi, §. 830. Nec enim est, nec esse rhetoricam iubet, 1) vim dicendi cogitandive, qua in quaque re possit esse persuadibile, si per hunc titulum omnia oratori subiecisse videtur Aristoteles. S. VIII. Aversatur potius inanem quorundam sophistarum iactantiam, qui non solum de rebus omnibus, sed etiam de unaquaque re partem in utramque contrariarum aequali cum auditorum persuasione se mentem suam exposituros circulatorie promittunt. §. 818.