Quid enim? dum eruditi cavillatores sibi vicissim obiiciunt, rebus illius, quem adversarium aliquis sibi legit, nihil subesse solidi, patitur interim veritas, et distrahuntur spectatores neutrarum partium in vere molestam circa vera tantum non omnia fluctuationem, sicut aegrotus inter medicorum rixas exspirans. Est sua philosophis, est mathematicis soliditas, sed est etiam, alius quidem generis, §. 829. sicuti veritas proponenda, historicis, oratoribus, poetis, §. 423, 424. sicut lux huic veritati circumfundenda, §. 614, 617. sic etiam ex his resultans certitudo, quae convictionem pariens logicam et intellectualem soliditatem, persuasionem producens aestheticam soliditatem auctoris demonstrabit. §. 839.