Table of contents / Top-level index / Volume II

§ 843

Aesthetica persuasio 1) occupatur circa ea, de quibus completa datur et scientifica certitudo, de quibus auctor forsan habeat, et utiliter, intellectualem etiam convictionem, immo et circa argumenta materiarum eiusmodi rigide ac severe demonstrantia, quae et quatenus sunt simul persuasibilia, §. 425, 617, 829. horizonti logico et aesthetico communia, §. 125. quatenus supra hunc non adscendunt, §. 121, 485. Hinc optime diiudicatur toties agitata quaestio, num philosophica, et probationes, ex natura rerum petitae, deceant oratorem, e. g. sacrum, nec rotunde neganda, nec affirmanda, quoniam quaedam satis facilem admittentia persuasionem in philosophicis occurrunt et quaestionibus et argumentationibus: quaedam autem vix idoneis ad persuadendum includi rationibus poterunt, et omnia pari ratione modoque, ac ad convictionem scientificam propinantur, nequicquam turbis auditorum promiscuuis occinerentur.