Persuasio aesthetica 2) dum directo sensitivam tractandorum certitudinem intendit, nonnunquam persuadendo de partibus per indirectum intellectui pulcro rationisque sagacitati totum obiiciet, non sine convictione simul, certum, §. 428, 617. Erit eiusmodi tunc convictio extensive nonnunquam maior, et poterit numero notarum fortior esse, ac alia intensive distinctior, et scientiis aptior, M. §. 532. Neque tamen ab aesthetico primario intenditur, quatenus est convictio, sed quatenus ad eam persuasionibus partium aptime necessariis deducebamur. Horatio Troiani belli scriptor
<p>Quid sit pulcrum; quid turpe, quid utile, quid non;</p>
<p>Planius ac melius Chrysippo et Crantore dicit,</p>
Non haerebimus in comparationibus, §. 842. Sufficit exemplum obiecta demonstrationum moralium esse etiam obiecta poetae; qui persuadeat de iisdem, de quibus illae convincant, imo convincat intellectum tandem pulcrum et rationis sagacitatem de iisdem, de quibus illae convicerant intellectum purum et rationis soliditatem, M. §. 637, 645.