Persuasio aesthetica 3) occupatur circa aesthetice probabilia, sive logice simul sint probabilia, sive minus, §. 485. modo tanta non sit improbabilitas logica, nunc etiam animis tuorum praesens, ut omnem destruens probabilitatem aestheticam persuasionem simul omnem auferat. §. 486. Huc argumenta Horatii persuasibilia ad navem I. od. 3.
<p>Sic te diva potens Cypri,</p>
<p>Sic fratres Helenae, lucida sidera,</p>
<p>Ventorumque regat pater</p>
<p>Obstrictis aliis, praeter Iapyga.</p>
Logice improbabile est, et navim bonis votis verbisque moveri, et tutelam navis navim regere, et gemellos illos ignes, qui boni sunt instar ominis apud nautas, fratres esse Helenae, et esse lucida sidera, et esse ventorum patrem. Neque tamen erant aesthetice improbabilia Virgilio, poetae adeo mythologiae gnaro, ut ex navibus etiam nymphas fabricaverit, in quas utique cadit persuasio passiva et activa, §. 836.