Table of contents / Top-level index / Volume II

§ 846

Persuasio aesthetica lubentissime propter thaumaturgiam, §. 824, occupatur 4) in iis, quae fuerant tuis etiam aesthetice dubia et improbabilia; si vires tibi noveris ad tuos de iisdem nihilo minus aesthetice certos reddendos. §. 818. Hanc hypothesin quia negligunt plerique declamatores suasoriarum, morem eorum paradoxa sectandi ridet in se ipso Iuvenalis. Sat. I.

et nos

Consilium Sullae dedimus, privatus ut altum

Dormiret.

Nunc autem eadem Satyra felicius persuadet de morum corruptione, ne iudiciis quidem et poenis coercenda, aesthetice improbabili:

Quum populum gregibus comitum premat hic spoliator

Pupilli prostantis, et hic damnatus inani

Iudicio. Quid enim salvis infamia nummis?

Exsul ab octava Marius bibit, et fruitur Dis

Iratis. At tu, victrix provincia, ploras.