Verisimilibus eiusmodi, §. 843-846. dum aesthetica suada, §. 838. circumfundit perspicuitatem sensitivam, §. 618. nascitur inde evidentia, M. §. 531. sensitiva, quam alii demonstrationem ad oculum, ad sensus, et palpabilem dixerint, demonstrationis intellectualiter convincentis analogon. Hanc evidentiam, quoniam immediatam, intuitivam et per se patentem plurimi iudicant, non raro praeferunt argumentando demum eliciendae, si vel illa maxime tandem intellectum convincat. Plurimorum sententiam Cotta profert apud Ciceronem de nat. deor. III. 9. Ego neque in caussis, si quid est evidens (sensitive) de quo inter omnes convenit (nec enim de evidentibus intellectui omnibus inter omnes convenit, neque sunt omnia de quibus inter omnes convenire dicitur, intellectualiter evidentia) argumentari soleo. Perspicuitas enim (sensitiva) argumentatione elevatur (quum intellectualis potius intendatur) nec si id facerem in caussis forensibus, idem facerem in hac subtilitate sermonis - Sed quia non confidebas, tam esse id perspicuum, quam tu velis, propterea multis argumentis deos esse docere voluisti. Mihi enim unum satis erat, ita nobis maiores nostros tradidisse; Sed tu auctoritates omnes contemnis, ratione pugnas. Patere igitur, rationem meam cum tua ratione contendere. Affers haec omnia argumenta, cur dii sint, remque mea sententia minime dubiam, argumentando dubiam facis.