Eandem in sententiam exorsus erat orationem suam Lucilius. II. 4. Quid potest, inquiens, esse tam apertum, tamque perspicuum, quum caelum suspeximus, caelestiaque contemplati sumus, quam esse aliquod numen praestantissimae mentis? - Quod qui dubitat, haud sane intelligo, cur non idem, sol sit, an nullus sit, dubitare possit. Quid enim est hoc illo evidentius? Consentiunt in hoc, numinis exsistentiam esse hominibus, sensitive etiam, evidentem, in hoc dissentiunt, quod hanc evidentiam cum intellectuali coniungere non male laborat Lucilius, argumentorum autem evidentiam minus bene Cotta reiicit. §. 847.