Table of contents / Top-level index / Volume II

§ 849

Quemadmodum autem vel mathematice convicti sibi videntur aliqui per evidentiam intellectualem, falsa tamen aliquando persuasione: sic et sensitivam evidentiam veram a falsa distinguere necesse est. §. 832. Illam sequitur aesthetica, §. 835, 838. licet nonnunquam per humanum errorem in evidentiam possit deducere; cui non parum admixtum sit falsae persuasionis, §. 830. Ἀυτομάρτυρον Livius, VIII. 9. bellum huius rei exemplum exhibet narrans Decium se pro legionibus devoventem, incinctumque cinctu Gabino se in medios hostes immittentem. Postquam enim quaedam ex persuasione spectatorum falsa retulit: Evidentissimum, pergit, id fuit, quod, quacunque equo invectus est, ibi haud secus, quam pestifero sidere icti, pavebant: ubi vero corruit obrutus telis, inde iam haud dubie consternatae cohortes Latinorum fugam ac vastitatem late fecerunt.