Table of contents / Top-level index / Volume II

§ 850

Hanc ob caussam Cicero top. 97. postulat, narratione: ut ad suos fines spectent, i. e. ut planae sint, ut breves, §. 170. ut evidentes, ut credibiles, ut moderatae, ut cum dignitate. Quae quanquam in tota oratione (omni venusta meditatione) esse debent, tamen magis sunt propria narrandi. Plana heic credibilitas multos evidentiae numeros absolvet. §. 847. Idem de am. 27. quando ait amicitiam oriri magis applicatione quadam animi cum quodam sensu amandi, quam cogitatione, quantum illa utilitatis sit habitura, quod quidem, quale sit, in bestiis etiam quibusdam deprehendi posse, multo tamen evidentius in homine: multo verius et clarius, hinc etiam ipso sensu certius evidentioris nomine complectitur.