Table of contents / Top-level index / Volume II

§ 856

Poetarum non minus est, ac oratorum, persuadere, §. 829. Hinc persuasurus, licet infeliciter, Lucretius, et reprehendit, II. 174.

generis humani

omnia caussa

Constituisse deos dum fingunt, omnibus rebus

Magnopere a vera lapsi ratione videntur

et confirmat. 177.

Nam quamvis rerum ignorem primordia quae sint,

Hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim

Confirmare, aliisque ex rebus reddere multis,

Nequaquam nobis divinitus esse creatam

Naturam mundi, quae tanta est praedita culpa.

Quae tibi posterius, Memmi, faciemus aperta.

Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebus

Confirmare tibi, nullam rem posse sua vi

Corpoream sursum ferri, sursumque meare.

Nec tibi dent in eo flammarum corpora fraudem,

et ita pergit refellendo.