Primum heic postulatum est, si quid intendis, ut illud sine dubitatione confirmes, etiamsi non semper omnis tolli possit incertitudo. Licet aliquando deesse non nihil plenae persuasioni, vel analogo rationis patere possit, ille tamen status, quo rationes in utramque contrariorum partem compares videantur et aequales, animo prius tuo, dein tuorum animis evellendus omnino est, nisi irritum persuadendi conatum in te rideri velis. Certitudo quaedam cum quadam incertitudine potest consistere, sed nulla certitudo, hinc nulla persuasio, nulla evidentia, confirmatio nulla cum incertitudine totali dubitantium. Hinc ipsi dubitationis catholicae patroni quam primum belle volunt aliquem in hanc aleam inducere, consiliorum suorum eo usque solent oblivisci, ut de nulla re minus dubitare videantur, ac de eo, dubitandum esse de omnibus.