Addit quidem Cicero: sive hoc diligenter videre oportebit, ne quo pacto genus hoc refelli possit, ut ne confirmatio modum in se argumentationis habeat et quandam similitudinem necessariae conclusionis, verum ipsa argumentatio ex necessaria ratione consistat. Verum, aequus interpres animadvertet 1) diligentiam in foro aesthetico debitam postulari, non accurationem logicorum mathematicam, 2) sicuti confirmatio tantum intenditur persuasoria, ita nec cavendum esse, ut ne logicis quidem subtilitatibus et purioris rationis intensissima vi tua possit argumentatio refelli, sed ut ne possit reprehendi, §. 855. ut ne vel ad sensum et coram analogi rationis tribunali falsitatem in eadem aliquam aestheticam S. XXVIII, detegere sit in promtu, 3) paralogismos utique et mera sophismata reiici, quibus nihil insit virium ad persuadendum, sed inanis tantum certitudinis species, §. 837. sufficere tamen Ciceroni, ut argumentatio ex necessaria ratione consistat, nec eum requirere, ut omnis haec et sufficiens inter argumentandum ratio, qua pote, manifestissime rationis ipsius perspicientiae subiiciatur, §. 862, 843.