Table of contents / Top-level index / Volume II

§ 886

Quanquam reprehensio nonnunquam tantum animo confirmandi thesin per indirectam probationem tentari potest; §. 854. nos tamen eam heic considerabimus in gravioribus illis casibus, ubi contrarium a nobis confirmando, huic oppositum, et theseos nostrae antithesis obiecto nostro primario posset aliquid veritatis in se continens videri, vel multum. §. 855. Dissentientes enim aesthetice refutare, vel reprehendere pulcre cogitaturis magis est necessarium, ac demonstratori logico refutare conclusionibus suis rigide demonstratis contradicentes, quia 1) est in opinione multorum, licet praeiudicata, positum, contra quae multa possint obiici (quomodocunque, quantulacunque,) certa non videri, §. 870.