Table of contents / Top-level index / Volume II

§ 895

Quanto rectius hic, qui nil molitur inique, Cassius contra Plancium et huius patronum, Ciceronem, cui tamen iam graviora atque magna videntur, quod Ciceronis discessum, quem saepe deflerat Cassius, nunc quasi reprehendere et subaccusare voluit, dicens non Ciceroni auxilium, sed Ciceronem auxilio defuisse? Cic. pro Plancio 86. Quis nescit eundem discessum non reprehendi, sed etiam exagitari potuisse duris, odiosis, quaeque Ciceroni visa essent intolerabilia, verbis illudendo tam facta, quam non facta, nisi belle, §. 893. praetulisset accusator Plancii submissum dicendi genus in illius patronum? §. 725. Utinam ipse Cicero in Pisonem, virum censorium, in ipsum Antonium, eleganti modestia vehementiam ubique temperasset. §. 722-724.