Non iambos Archilochi, non hendecasyllabos Catulli, non Nasonis Ibin, aut alia, caeteroquin venusta, sed ob neglectum bene moratum cogitandi genus turpiter reprehendentium
Tincta Lycambaeo sanguine tela moror.
§. 893, 186. Si non itur, qua eundum est, nec eundum est gravitati aestheticae, qua itur §. 189. Nondum audeo praecipere generatim pulcre reprehensuris, ut abstineant omnino ab omnibus, quae personalia vel magis barbare personalitates dicunt, ab omnibus, quae singularem illum hominem, cui contradixeris, proxime tangunt, eiusque patriam, genus, ingenium, mores, vitam, adolescentiam, et si qua sunt alia, §. 752-757. fidenter tamen procul esse iubeo, si quis gratiis litare voluerit, vel in adversariis ipsis rimari obiecta humillima et abiecta, §. 195. quoniam omnino non possunt exponi §. 224, 225. strictius morato cogitandi genere §. 227, vel absolute tantum tali. §. 228.