Ne peccem ipse praestans, quod dissuadeo, non abiecta vel obtutu primo iuvat, exempla proferre. Sufficiat una Senecae apocolocyntosis in Claudium, qua Stoicus ille minus decantatam, forte tamen minus eluendam laudi virtutis suae maculam inussit, quam avaritia. Quis crederet? Philosophus, quantus Seneca videtur, exsul in Sardinia descenderat ad lacrumas et supplicationes in Polybium Claudii libertum profusas; in quibus sapientiae Claudii plus, quam satis est, adulatur, revocatus ab eodem Claudio, non tam malo, quam simplici, multisque beneficiis cumulatus, quantum ab eodem aliquid proficisci poterat, quod eius nomine fiebat, eundem imperatorem suum post eius mortem ore Neronis laudat propter sapientiam adeo, ut risum moverit audientibus, et idem sub tempus, urgente nulla ratione politica, tamen tam acerbe ridet, veneno exstinctum, ut nec ab hoc sibi temperare ioco posset, quem nunquam sine indignatione legi: Ultima vox eius haec inter homines audita est, quum maiorem sonitum emisisset illa parte, qua facilius loquebatur: Vae me! puto, concacavi me. Paene pudet haec scripsisse post Senecam.