Table of contents / Top-level index / Volume II

§ 898

Iniuriae verbales, quae vel simplicem honorem laedunt, turpissimae quidem in reprehensionibus sunt, quae maiestatem sublimium tueri debeant §. 317. turpiores in medio cogitandi genere, quod civilitatem et mores intensi iam honoris postulat, §. 278. neque tamen in ipso tenui cogitandi genere carent turpitudine, §. 262. Prius impetitus eiusmodi luto si fueris, nec a retorsionibus abstinere debeas aggressori, debes tibi, debes spectatoribus, et ipsi magnanimitati aestheticae. §. 189, 275. SS. XXIIII-XXVI. Ad hunc lapidem Lydium argumentum ab invidia, consequentiarum synathroismos, immeritas vel immodicas irrisiones examinemus, memores nationis et saeculi, §. 867. quorum huic ferenda quae videantur, illi tamen ἦθος omnino iam laedere iudicabuntur. §. 213, 212.