Et bonis moribus facilius obedies, et inanem operam insumere saepius supersedebis, si tibi dictum putes 5) neutiquam reprehendenda tibi esse omnia, quae contra tuas sententias, vel dicta sint, vel dici possint, sed ea tantum, quae suspicaris obiecto tuo personali primario verisimilia, nisi reprehendas, quaeque speraveris post reprehensionem tuam ab eodem in aesthetice falsis habenda; §. 887. Par ratio responsionum ad reprehensiones aliorum in nos nostraque directarum; §. 886, 898. Quemadmodum illud stultissime praecipitur, quod defendi non possit, silentio dissimulandum, siquidem est id, de quo iudex pronunciaturus est: ita alii, diligentia lapsi, verbis etiam, vel sententiolis omnibus respondendum putant, quae contra dici posse autumant, quod est et infinitum et supervacuum §. 171. Sit, cui respondeas. Cave vitium nimium solliciti, et circa omnia momenta luctantis. Quint. inst. V. XIII. Quot scriptis galeatus ille prologus aptari potuisset minus eleganter, quem belle praemisit Cicero l. I. de finibus bonorum et malorum?