Table of contents / Top-level index / Volume II

§ 900

ARGUMENTA, quorum (vel unica, vel potior, vel nunc maxime consideranda) vis est sensitivam datae perceptioni certitudinem conciliare, sunt PERSUASORIA §. 829. Ergo omnia argumenta, omnes figurae vivide probantes, S. XXXIII. verisimilitudinemque pulcram illustrantes, Sect. XXXIII. erunt persuasoriae, §. 26. Habes ansam intendendi tuorum argumentorum efficaciam eleganter, §. 142. si probantia potissimum illustres, et pingentia veritati consecres aestheticae, quoniam tunc illa non probabunt solum, haec non splendorem solum afferent, sed utraque simul persuadebunt. §. 143. Sic pleonasmus apparens, cuius otiose positum ad dandam alterius hypothesin et determinationem, vel omnino medium terminum, negotiosum est, confirmabit, §. 145, 855. e. g. Hisce meis oculis vidi, contra id:

Vidimus? an qui amant ipsi sibi somnia fingunt?