Pari artificio, quae videantur synonymiae, vel exergasiae, coniungi possunt, tanquam aequipollentes, quarum tamen acutior lector vel auditor, unam videat rationem, in elegantibus, sufficientem alterius, §. 900, 146. Confirmaturus, §. 878-885. satisfacturus et reprehendens §. 899. memor, probantia quaedam vel refellentia in umbras coniecturus, venuste nonnunquam recurret ad praeteritionem, §. 148. Nec poenitet huc INTERROGATIONEM retulisse, §. 332. seu crypticam declarationem nos optare, ut aliquis conscientiam suam de veritate alicuius rei dicat, vel cogitet. Prudens enim si caveris modo, ne interroges, ubi personale tuum obiectum primarium vel haesurum, vel omnino dissensurum, praevideri poterat, sine ulteriori addita persuasione: una apta interrogatione multum obtinebis, ut auditor e. c. ipse sibi tradat, et in mentem denuo revocet, quicquid rationum de re, quam afferis, iam noverat, et simul tibi concilietur non raro, quem suae iam scientiae non parum confidere non invitus animadvertit, §. 840. aliquando sensibilius moveatur, quem invites intra se descendere sensus animi scrutaturum intimos, et ea certa sibi iam dudum deprehendere, quae nunc bona vel mala dicuntur. §. 142.