Table of contents / Top-level index / Volume II

§ 902

Repetitio; cum multis suis speciebus heic etiam repetatur, vel ob id ipsum, quod non solum persuadet, §. 333. sed tamen magnam persuadendi vim habet, non inepta quaevis, et tautologica, sed aetiologiarum praecipuarum in rotundam aliquam brevitatem contractarum. §. 545. Omnis enim aetiologia vivide cogitata quum sit argumentum persuasorium, §. 839. illarum eam, sine qua non posse videatur absolvi persuasio posse, dicamus cum veteribus RATIONEM per eminentiam, et aetiologiarum rationumve potissimam, FIRMAMENTUM, cf. Cicero de Inv. I. 18, 19. Rationem et firmamentum vel iisdem, vel paullulum inflexis cogitandi modis breviter, sed iterato cogitandam sistere, vel hoc habet efficaciae ad persuadendum, ut firmius haereat animis obiecti tui personalis, cui potissimum argumento confidis. §. 342-345. Non sine persuadendi lenocinio pervigilium Veneris toties repetit:

Nunc amet, qui nunquam amavit. Quique amavit, nunc amet.