In his argumentis commendetur probationum climax et ea gradatio, §. 334. qua totum certissima sua parte certius esse redditum, non aurificis statera, sed quadam populari trutina examinatum videatur, §. 250, 879. Cauturus vel umbram anticlimacis in probando, ne facile persuadearis eorum consiliis, qui debilius argumentum fortioribus interferere suadent, quod praemittere non audeas. §. 879. An unquam venustus a certioribus in incertiora decursus, nisi forsan in iocis pyrrhonicis? In hyperbolis confirmantium e. g. sole meridiano clarius est, et reprehendentium e. g. contra solem loquutos praeferantur crypticae, quae sic limites certitudinis improbabilitatisque assignandae transgrediantur, ut id ipsum factum esse vix ac ne vix quidem appareat. §. 339.